Ductus est Jesus in desertum a spiritu ut tentaretur a diabolo et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
Jesus autem cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo dei
Vade Satanas non tentabis dominum deum tuum
Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies
Reliquit eum tentator et accesserunt angeli et ministrabant ei
Participem me fac deus omnium timentium te et custodientium mandata tua
Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum
Dicet domino*
Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam mandata tua domine
A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
Ipse liberavit me*
Septies in die laudem dixi tibi domine deus meus ne perdas me
Erravi sicut ovis quae perierat require servum tuum domine quia mandata tua non sum oblitus
Scapulis suis*
Educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo domine
Periit fuga a me et non est qui requirat animam meam