Ne perdas cum impiis deus*
Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua
Quasi qui invenit spolia multa
Erue a framea deus*
Vide domine afflictionem meam quoniam erectus est inimicus meus
In tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine
Judicasti domine causam animae meae defensor vitae meae domine deus meus
Popule meus quid feci tibi aut quid molestus fui responde mihi
Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
Eripe me de inimicis meis deus meus*
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum vidit et gavisus est
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me respice et exaudi me domine deus meus
Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ego autem in misericordia tua speravi
Eripe me domine ab homine malo
Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum