Browse Chants

Displaying 1-11 of 11 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
081v 1 Domine tu mihi lavas pedes

Domine tu mihi lavas pedes respondit Jesus et dixit ei et si non lavero tibi pedes non habebis partem mecum domine non tantum pedes sed et manus et caput

Ad Mandatum X A 6 002393.1 ? Image
081v 2 Vos vocatis me magister et

Vos vocatis me magister et domine bene dicitis sum etenim si ego lavi vestros pedes dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes

Ad Mandatum X A 7 005504 ? Image
081v 3 In diebus illis mulier quae

In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat

Ad Mandatum X A 8 003224 ? Image
081v 4 Cena facta dixit Jesus discipulis

Cena facta dixit Jesus discipulis suis amen amen dico vobis unus vestrum est hic qui me traditurus est in hac nocte

Ad Mandatum X A 9 001780 ? Image
081v 5 Diligamus nos invicem quia caritas

Diligamus nos invicem quia caritas ex deo est et qui diligit fratrem suum ex deo natus est et videt deum

Ad Mandatum X A 10 002231 ? Image
081v 6 Ubi est caritas et dilectio

Ubi est caritas et dilectio ibi sanctorum est congregatio

Ad Mandatum X AV 01 ? Image
081v 7 Ibi nec ira nec indignatio

Ibi nec ira nec indignatio sed firma caritas est imperpetuum

Ad Mandatum X AV 02 ? Image
081v 8 In hoc cognoscent omnes quia

In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis in invicem

Ad Mandatum X AV 03 ? Image
081v 9 Tellus ac aethra jubilent in

Tellus ac aethra jubilent in magni cena principis quae protoplasti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potentis ac mysterii carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | A celsis surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia | Pallet servus obsequio cum angelorum dominum ferendo lympham et linteum cernit caeno procumbere | Permitte Simon ablui acta figura mystica dum summus ima bajulo quod cinis servet cineri | Lavator thoris accubat verbique favos aggrerat quos inter hostem denotat necis qui dolos ruminat | Trux lupe Juda pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula | Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguen sacratur chrismatis spes inde crescat miseris | Victori mortis inclytam pangamus laude gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu

Ad Mandatum X H 01 008402 Image
081v 10 Hac nocte factor omnium potentis

Hac nocte factor omnium potentis ac mysterii carnem suam cum sanguine in escam transfert animae

Ad Mandatum X H 02 008402:02 Image
081v 11 A celsis surgens dapibus praebet

A celsis surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia

Ad Mandatum X H 03 008402:03 Image
Page 1 of 1