Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Sicut ovis ad occisionem ductus est et dum male tractaretur non aperuit os suum traditus est ad mortem ut vivificaret populum suum
In pace factus est
O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne
Plangent eum quasi unigenitum quia innocens dominus occisus est
Attendite universi populi et videte dolorem meum
A porta inferi erue domine animam meam
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum
Vita in ligno moritur infernus ex morsu despoliatur