Puer meus noli timere quia ego sum tecum dicit dominus dum transieris per ignem flamma non nocebit te et odor ignis non erit in te
Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum
Strinxerunt corporis membra posita in craticula subjicientibus prunas insultat levita Christi beate Laurenti martyr Christi intercede pro nobis
Mea nox obscurum non habet sed omnia in luce clarescunt
Beatus Laurentius clamavit et dixit deum meum colo et illi soli servio et ideo non timeo tormenta tua
Mea nox obscurum non habet sed omnia
Strinxerunt corporis membra posita super craticula ministrantibus prunas insultat levita Christi
Carnifices vero urguentes ministrabant carbones subter cratem ferream
Igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
Probasti domine cor meum et visitasti nocte
Interrogatus te dominum confessus sum assatus gratias ago
Gratias tibi ago domine Jesu Christe quia januas tuas ingredi merui
In craticula te deum non negavi et ad ignem applicatus te dominum Jesum Christum confessus sum
Beatus Laurentius oravit et dixit domine Jesu Christe pastor bone suscipe spiritum meum