Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem fiat voluntas tua
Confido in domino quod filia mea precibus tuis reddenda sit sanitati
Tetradius cognita dei virtute ad baptismi gratiam precepit
O ineffabilem virum per quem nobis tanta miracula coruscant
Posuisti domine*
Beatus Martinus obitum suum longe ante praescivit dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere quia indicavit se jam resolvi
Viribus corporis coepit repente destitui convocatisque discipulis in unum dixit
Dixerunt discipuli ad beatum Martinum cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis invadent enim gregem tuum lupi rapaces
Scimus quidem desiderare te Christum nostri potius miserere quos deseris
Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat
Dum sacramenta offerret beatus Martinus globus igneus apparuit super caput ejus
Dominus Jesus Christus non se inquit purpuratum nec diademate renitentem se venturum esse praedixit
Sacerdos dei Martine aperti sunt tibi caeli et regnum patris mei