Tunc Valerianus perrexit ad antistitem et signo quod acceperat invenit sanctum Urbanum
Dum aurora finem daret Caecilia dixit eia milites Christi abjicite opera tenebrarum et induimini arma lucis
Caecilia valedicens fratribus et exhortans ait
Cantantibus organis Caecilia domino decantabat dicens fiat cor meum immaculatum ut non confundar
Est secretum Valeriane quod tibi volo dicere angelum dei habeo amatorem qui nimio zelo custodit corpus meum
Valerianus in cubiculo Caeciliam cum angelo orantem invenit
Caecilia famula tua domine quasi ovis tibi argumentosa deservit
Caecilia me misit ad vos ut ostendatis mihi sanctum Urbanum quia ad ipsum habeo secreta quae perferam
Dum aurora finem daret beata Caecilia dixit eia milites Christi abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis alleluia
O beata Caecilia quae duos fratres convertisti et Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti
Oremus omnes ad dominum Jesum Christum ut confessoribus suis fontis venas aperiat
Regem martyrum*
Orante sancto Clemente apparuit ei agnus dei de sub cujus pede fons vivus emanat fluminis impetus laetificat civitatem dei