Omnia judicia tua justa sunt domine et omnes viae tuae misericordia et veritas
Omni tempore benedic deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omni tempore consilia tua in ipso permaneant
Memor esto fili quoniam pauperem vitam gerimus habebis multa bona si timueris deum
Fiducia magna erit coram summo deo eleemosyna qui faciunt eam
Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitiae computarentur numquam fuisset pecunia ipsa pro qua misisti filium nostrum baculum senectutis nostrae
Heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum
Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit nobiscum misericordiam suam
Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum
Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum et enarrate omnia mirabilia ejus
Omni tempore benedic deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat
Ne reminiscaris domine delicta mea vel parentum meorum neque vindictam sumas de peccatis meis