In omnem terram*
Fuerunt sine querela ante dominum et ab invicem non sunt separati calicem domini biberunt et amici dei facti sunt
Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia ideo coronantur et accipiunt palmam
Gloria*
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quia pro amicis suis
Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus
Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
In patientia vestra possidebitis animas vestras