Fulgebunt justi sicut lilium et sicut rosae in Jericho florebunt ante dominum
Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum
Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt et in sanguine agni laverunt stolas suas
Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione
Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia et meruerunt habere coronas perpetuas
Propter testamentum domini et leges paternas sancti dei astiterunt in amore fraternitatis quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides
Ecce quam bonum*
In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ibi constituisti lucidissimas mansiones ubi requiescunt sanctorum animae
Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus
Certamen magnum habuerunt sancti dei transierunt per ignem et aquam et salvi facti sunt et coronas acceperunt a domino deo
Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt
Omnes sancti*
Cum palma pervenerunt ad regna sancti coronam decorum meruerunt de manu dominum
Corpora sanctorum*
Martyres domini*
Martyrum chorus*
Justorum autem animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae
Si coram hominibus tormenta passi sunt spes electorum est immortalis in aeternum
Tamquam aurum in fornace probavit electos dominus et quasi holocausta accepit eos in aeternum