Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-4 of 4 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 194v 1 Venite exsultemus domino jubilemus deo

Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen

Blasii M IP 909030 Image
D-KNd 215 194v 2 Sanctus Blasius in Sebastia civitate

Sanctus Blasius in Sebastia civitate Cappadociae regionis alto genere natus est

Blasii M A 1.1 004772 ? Image
D-KNd 215 194v 3 Quem catholica fide plenissime instructum

Quem catholica fide plenissime instructum moribus et virtutum gemmis ornatum omnes unice amabant et ut patrem colebant

Blasii M A 1.2 004453 ? Image
D-KNd 215 194v 4 Cum totum vitae suae tempus

Cum totum vitae suae tempus purus et innocens duceret terrestria sperneret ad caelestia semper anhelaret ejusdem urbis episcopus electus et ordinatus est

Blasii M A 1.3 002038 ? Image
Page 1 of 1