Te sancte Christe poscimus ignosce tu criminibus ad confitendum surgimus morasque noctis rumpimus
Mentes manusque tollimus propheta sicut noctibus nobis gerendum praecipit Paulusque gestis censuit
Vides malum quod gessimus occulta nostra pandimus preces gementes fundimus dimitte quod peccavimus
Praesta pater*
Nox et tenebrae et nubila confusa mundi et turbida lux intrat albescit polus Christus venit discedite
Caligo terrae scinditur percussa solis spiculo rebusque jam color redit vultu nitentis sideris
Te Christe solum novimus te mente pura et simplici rogare curvato genu flendo et canendo discimus
Sunt multa fucis illita quae luce (...)
Deo patri*
Caeli deus sanctissime qui lucidum centrum poli candore pingis igneo augens decori lumina
Quarto die qui flammeam solis rotam constituens lunae ministras ordini vagos recursus siderum
Ut noctibus vel lumini diremptionis terminum primordiis et mensium signum dares notissimum
Illumina cor hominum absterge sordes mentium resolve culpae vinculum everte moles criminum
Nox atra rerum contegit terrae colores omnium nos confitentes poscimus te juste judex cordium
Ut auferas piacula sordesque mentis abluas donesque Christe gratiam ut arceantur crimina
Mens ecce torpet impia quam culpa mordet noxia obscura gestit tollere et te redemptor quaerere