Scrutator alme cordium infirma tu scis virium ad te reversis exhibe remissionis gratiam
Multum quidem peccavimus sed parce confitentibus ad nominis laudem tui confer medelam languidis
Sic corpus extra conteri dona per abstinentiam jejunet ut mens sobria a labe prorsus criminum
Praesta beata*
Jesu quadragenariae dicator abstinentiae qui ob salutem mentium praeceperas jejunium
Quo paradiso redderes servata (...)
Adesto nunc ecclesiae adesto paenitentiae qua supplicamus cernui peccata nostra dilui
Tu retroacta crimina tua remitte gratia et a futuris adhibe custodiam mitissime
Ut expiati annuis jejuniorum actibus tendamus ad paschalia digne colenda gaudia
Praesta pater per filium (...)
Clarum decus jejunii monstratur orbi caelitus quod Christus auctor omnium cibis dicavit abstinens
Hoc Moyses carus deo legisque (...)
Hinc Daniel mysterium victor (...)
Haec nos sequi dona deus exempla (...)
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium quo carne carnis conditor suspensus est patibulo
Quo vulneratus insuper mucrone diro lanceae ut nos lavaret crimine manavit unda et sanguine
Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus
Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere
Beata cujus bracchiis seculi pependit precium statera facta est corporis predamque tulit { }
O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina