In omnem terram exivit sonus eorum
Et in fines orbis orbis terrae verba eorum
Gloria patri*
Christe redemptor omnium*
Annuntiaverunt opera dei R. Et facta ejus intellexerunt
Dum steteritis ante reges et praesides nolite praemeditari qualiter respondeatis dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis
Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus
Beati pacifici beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
In patientia vestra possidebitis animas vestras
Annuntiaverunt opera dei
Et facta ejus intellexerunt
Jesu salvator saeculi*
In omnem terram*
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum dicit dominus estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Hoc est praeceptum*
Majorem caritatem*
Constitues eos principes super omnem terram R. Memores erunt nominis tui domine
Vos amici mei estis*
Annuntiaverunt caeli justitiam ejus R. Et viderunt omnes populi gloriam ejus
In patientia vestra possidebitis*
Nimis honorati sunt amici tui deus R. Nimis confortatus est principatus eorum
Juravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum
Collocet eum dominus cum principibus populi sui
Dirupisti domine vincula mea tibi sacrificabo hostiam laudis
Confortatus est principatus eorum et honorati sunt amici tui deus
Annuntiaverunt opera dei*
Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel dicit dominus
Annuntiaverunt caeli justitiam ejus*