Sancti tui domine benedicent te
Gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
Gloria patri*
Christe redemptor omnium*
Justi autem in perpetuum vivent*
Sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt promissiones
Justorum animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae
Reddidit deus mercedem laborum sanctorum suorum et deduxit illos in via mirabili
Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et vivent nomina eorum in aeternum
Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo nostro alleluia alleluia
Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni
Justi autem in perpetuum vivent
Et apud dominum est merces eorum
Gloria*
Jesu salvator saeculi*
Sancti tui domine benedicent te R. Gloriam regni*
Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent judicabunt nationes et regnabunt in aeternum
Justorum animae*
Reddidit deus*
Laetamini in domino*
Corpora sanctorum in*
Exsultent justi in conspectu dei*
Laverunt stolas suas*
Mirabilis deus in sanctis suis R. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae
Virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum
Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus
Euntes ibant et flebant mittentes semina sua
Justi confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo
Justi autem in perpetuum*
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam
Justorum animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum mortis visi sunt oculis insipientium mori illi autem sunt in pace
Deus temptavit illos et invenit illos dignos se
Gloria patri et filio*