Egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renum ejus
Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae et intellectus
Conditor*
Rorate*
Tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis ad lumen redeunt caeci mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia
Ecce in nubibus caeli dominus veniet cum potestate magna alleluia
Exspectabo dominum salvatorem meum et praestolabor eum alleluia
Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator ponetur in ea murus et antemurale aperite portas et ingrediatur gens iusta alleluia
Montes et colles cantabunt coram deo laudem et omnia ligna silvarum plaudent manibus et erit dominus nominatus in signum aeternum alleluia alleluia
Ecce apparebit dominus et non mentietur si moram fecerit exspecta eum quia veniet et non tardabit alleluia
Rorate caeli*
Splendor paternae*
Super te Jerusalem*
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus
Ecce in nubibus*
Exspectabo dominum*
Domine deus virtutum*
Dixit dominus*
Ite dicite Joanni caeci vident et surdi audiunt claudi curantur leprosi mundantur