Dum complerentur*
Spiritus domini replevit orbem terrarum
Repleti sunt omnes spiritu sancto*
Verba quae ego locutus*
Factus est repente de caelo sonus R. Tanquam advenientis spiritus vehementis
Repleti sunt omnes*
Emitte spiritum tuum et creabuntur R. Et renovabis faciem terrae
Spiritus domini*
Loquebantur variis linguis apostoli R. Magnalia dei
Alleluia*
Repleti sunt omnes spiritu sancto alleluia alleluia
Spiritus Domini replevit orbem terrarum*
Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora
Qui paraclitus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio
Tu septiformis gratia dexterae dei tu digitus tu rite promissum patris sermone ditans guttura
Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti
Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium
Per te sciamus da patrem noscamus atque filium te utriusque spiritum credamus omni tempore
Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus | Amen
Jam Christus astra ascenderat regressus unde venerat promissa patris munere sanctum daturus spiritum
Sollemnis urgebat dies quo mystico septemplici orbe volupto septies signat beata tempora
Dum hora cunctis tertia repente mundus intonat orantibus apostolis deum venisse nuntiat
De patris ergo lumine decorus ignis almus est qui fida Christi pectora calore verbi complevit
Impleta gaudent viscera afflata sancto spiritu voces diversas intonant fantur dei magnalia
Ex omni gente cogitur Graecus Latinus barbarus cunctisque admirantibus linguis loquuntur omnibus
Judaea tunc incredula vesana torvo spiritu ructare musti crapulam alumnos Christi concrepat
Sed signis et virtutibus occurrit et docet Petrus falsa profari perfidos Joele teste comprobans
Hinc Christe nunc paraclitus per te pius nos visitet novansque terrae faciem culpis solutos recreet
Sit laus patri*