Laudate nomen*
Tradidit in mortem animam sua et cum sceleratis reputatus est et ipse pecata multorum tulit et pro transgressoribus rogavit
Propter scelus populi mei percussi eum
Vexilla regis*
Eripe me domine ab homine malo*
Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
Justificeris domine in sermonibus tuis et vincas cum judicaris
Oblatus est quia ipse voluit et peccata nostra ipse portavit
Dominus tamquam ovis ad victimam ductus est et non aperuit os suum
Recordare mei domine tuere me ab his qui persequuntur me
Contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea
Traditor autem dedit eis signum dicens quem osculatus fuero ipse est tenete eum
Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus cum loquebar illis impugnabant me gratis
Ab hominibus iniquis libera me domine
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem
Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me
Cenantibus autem accepit Jesus panem benedixit et fregit dedit discipulis suis