Nunc dimittis domine servum tuum in pace quia viderunt oculi mei salutare tuum
Simeon justus et timoratus exspectabat redemptionem Israel et spiritus sanctus erat in eo
Responsum acceperat a spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum domini
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Ave maris stella*
Ave Maria gratia plena*
Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi tulerunt Jesum in Jerusalem ut sisterent eum domino
Postquam impleti sunt*
Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret dominum
Tolle puerum et matrem ejus et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi
Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
Ave Maria gratia plena
Dominus tecum
Gloria patri*
Benedicta tu in mulieribus*
Homo erat in Jerusalem cui nomen Simeon homo justus et timoratus exspectabat redemptionem Israel et spiritus sanctus erat in eo
Postquam*
Specie tua*
Futurum est*
Adducentur*
Tecum principium*
Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel
Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Symeon in ulnas suas et benedixit deum dicens nunc dimittis domine servum tuum in pace