Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini mei Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
Vivo autem jam non ego vivit vero in me christus
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Crux fidelis inter omnes*
Ecce levo ad gentes manum meam R. Et ad populos exaltabo signum meum
Cum exaltaveritis filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me pater haec loquor
Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis
Qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus dicit dominus
Christus peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum
Levabit dominus signum in nationes et congregabit dispersos Israel
Ecce levo ad gentes manum meam
Et ad populos exaltabo signum meum
Gloria patri*
Arbor decora et fulgida*
Torcular calcavi solus R. Et de gentibus non est vir mecum
Qui vult venire post me*
Mihi autem*
Tradidit*
Dicite in nationibus R. Quia dominus regnavit a ligno
Qui non accipit*
Torcular calcavit dominus R. Virgini filiae Juda
Levabit*
Dabis ei scutum cordis domine R. Laborem tuum quem passus es in cruce
Ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineae
Pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fostris est ut mors delectio dura sicut inferus emulatio
Quasi cedrus*
Fac serpentem eneum et pone eum pro ligno qui percussus aspexerit eum vivet dixit moysi servo suo.
Curramus propositum nobis certamen aspicientes in auctorem fidei et consumatorem Jesum qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta
Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem
Crux fidelis*
Si ego exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus