Dicite pusillanimes confortamini ecce dominus deus noster veniet
Beata es Maria quae credidisti perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino alleluia
Ponent domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt
Beatam me dicent omnes generationes quia fecit mihi magna qui potens est
Videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit
Dicit dominus paenitentiam agite appropinquabit enim regnum caelorum alleluia