Angelus autem domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum alleluia alleluia
Erat autem aspectus ejus sicut fulgur vestimenta ejus sicut nix alleluia alleluia
Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui alleluia
Respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere scio enim quod Jesum quaeritis alleluia
Jesum qui crucifixus est quaeritis alleluia non est hic surrexit enim sicut dixit vobis alleluia alleluia