Vado ad eum qui misit me sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum alleluia
Ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam alleluia
Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem alleluia
Non enim loquetur a semetipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt annuntiabit vobis alleluia