Dum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter discipuli alleluia
Verba quae ego locutus sum vobis alleluia spiritus et vita sunt alleluia
Repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis alleluia
Fontes et omnia quae moventur in aquis hymnum dicite deo alleluia