Browse Chants

Displaying 1-9 of 9 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
242v 1 Sacris sollemniis juncta sint gaudia

Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera

Corporis Christi M HV 01 830301:01 4T Image
242v 2 Noctis recolitur cena novissima qua

Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta patribus

Corporis Christi M HV 02 830301:02 * Image
242v 3 Post agnum typicum expletis epulis

Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus

Corporis Christi M HV 03 830301:03 * Image
242v 4 Dedit fragilibus corporis ferculum dedit

Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite

Corporis Christi M HV 04 830301:04 * Image
242v 5 Sic sacrificium istud instituit cujus

Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris

Corporis Christi M HV 05 830301:05 * Image
242v 6 Panis angelicus fit panis hominum

Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o res mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis

Corporis Christi M HV 06 830301:06 * Image
242v 7 Te trina deitas unaque poscimus

Te trina deitas unaque poscimus sic nos visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitas | Amen

Corporis Christi M HV 07 830301:07 * Image
242v 8 Sapientia aedificavit sibi domum miscuit

Sapientia aedificavit sibi domum miscuit vinum et posuit mensam alleluia

Corporis Christi L A 1 204549 1 Image
242v 9 Angelorum esca nutrivisti populum tuum

Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de caelo praestitisti eis alleluia

Corporis Christi L A 2 200280 1 Image
Page 1 of 1