In mortem a discipulo suis tradendus aemulis prius in vitae ferculo se tradidit discipulis
Quibus sub bina specie corpus dedit et sanguinem ut duplicis substantiae totum cibaret hominem
Se nascens dedit socium convescens in edulium se moriens in pretium se regnans dat in praemium
O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium
Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria | Amen
Sicut novellae olivarum ecclesiae filii R. Sunt in circuitu mensę domini
Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum alleluia
Sapientia*
Angelorum esca*
Panem caeli dedit eis R. Panem angelorum manducavit homo
Pinguis est panis*
Cibavit eos ex adipe frumenti R. Et de petra melle saturavit eos
Vincenti*
Educas panem de terra R. Et vinum laetificet cor hominis