Iratus rex Saul dixit mihi mille dederunt et filio Isai dederunt decem milia
Nonne iste est David de quo canebant in choro dicentes Saul percussit mille et David decem milia in milibus suis
Quis enim in omnibus sicut David fidelis inventus est in regno tuo egrediens et regrediens et pergens ad imperium regis
Obsecro domine aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi