Stetit angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua
Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus
Benedicite domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus
Gloria patri*
In conspectu angelorum psallam tibi deus meus R. Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo
Data sunt ei incensa multa ut adoleret ea super altare aureum quod est ante oculos domini