Hamum sibi mors devoret suisque nodis se liget moriatur vita omnium resurgat vita omnium
Cum mors per omnes transeat omnes resurgant mortui consumpta mors ictu suo perisse se solam gemat
Gloria tibi domine qui surrexisti*
Optatus votis omnium sacratus illuxit dies quo Christus mundi spes deus conscendit caelos arduos
Ascendens in altum dominus propriam sedem remeans gavisa sunt caeli regna reditu unigeniti
Magni triumphum proelii mundi perempto principe patris praesentans vultibus victricis carnis gloriam
Est elevatus nubibus et spem fecit credentibus aperiens paradisum quem protopastus clauserat
Gloria tibi domini qui scandis supra sidera cum patre*
O grande cunctis gaudium quod partus nostrae virginis post sputa flagra post crucem paternae sedi jungitur
Agamus ergo gratias nostrae salutis judici nostrum quod corpus vexerit sublimem ad caeli regiam
Sit nobis cum caelestibus commune manens gaudium illis quod se presentavit nobis quod se non abstulit
Nunc provocatis actibus Christum exspectare nos decet vitaque tali vivere que possit caelos scandere