Browse Chants

Displaying 1-2 of 2 chants.
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
348r 1 In illo tempore dixit Jesus

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis quem dicunt homines esse filium hominis at illi dixerunt alii Joannem Baptistam alii autem Eliam alii vero Jeremiam aut unum ex prophetis

Ad Missam MI L a08809 r Image
348r 2 Credo in unum deum patrem

Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi amen

Ad Missam MI Cr 509503 4 Image
Page 1 of 1