Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum et in carne mea videbo deum salvatorem meum
Quem visurus sum ego ipse et non alius et oculi mei conspecturi
[N]e abscondas me domine a facie tua manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
Parce mihi domine nihil enim sunt dies mei
Ne intres in judicium [cum servo tuo domine educ de tribulatione animam meam]