Amicus meus*
Eram quasi*
Ecce turba*
Libera me de sanguinibus deus deus meus et exsultabit lingua mea justitiam tuam
Contumelias et terrores passus sum ab eis et dominus mecum est tamquam bellator fortis
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
Omnes inimici mei audierunt malum meum domine laetati sunt quoniam tu fecisti
Alliga domine in vinculis nationes gentium et reges eorum in compedibus
Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo et non me tenuistis modo flagellatum ducitis ad crucifigendum
Ancilla dixit Petro vere tu ex illis es nam et loquela tua manifestum te facit
Consilium fecerunt inimici mei dicentes conteramus eum de terra viventium
Accepto pane Judas tradidit dominum sicut promiserat principibus sacerdotum
Si male locutus sum perhibe testimonium si autem bene quid me caedis
Replevit et inebriavit me amaritudine inimicus meus
Appropinquabat*
Ingressus Pilatus*