Misericordiam et judicium cantabo tibi domine psallam et intellegam in via immaculata quando venies ad me
Perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat quia non spernis deus preces pauperum
De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam
Velociter exaudi me domine quia defecerunt sicut fumus dies mei
Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui
Clamor meus ad te veniat deus
Benedic anima mea domino
Laetetur cor quaerentium dominum
Domine exaudi*
Domine exaudi orationem meam
Et clamor meus ad te veniat
Confitebor domino nimis in ore meo
Et in medio multorum laudabo eum
Visita nos domine in salutari tuo
De necessitatibus nostris libera nos domine
Paratum cor meum deus
Confitebor domino*
Benigne fac in bona voluntate tua domine
In veritate tua exaudi me domine
Et in servis suis dominus miserebitur
In cymbalis bene sonantibus laudate dominum
In sanctis ejus laudate deum
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam
Quia in te speravi domine
Vivit dominus et benedictus deus salutis meae
Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
Exaudiat te dominus in die tribulationis
Regnum tuum domine regnum omnium saeculorum
Custodit dominus omnes diligentes se
Laudabo deum meum in vita mea
Deo nostro jucunda sit laudatio
Magnus dominus noster et magna virtus ejus
Benedixit filiis tuis in te
Flavit spiritus ejus et fluent aquae
Magnus dominus noster et magna virtus ejus et sapientiae ejus non est numerus
Suscipiens mansuetos dominus humilians autem peccatores usque ad terram
Et sapientiae ejus non est numerus
Vespertina oratio*