Browse Chants
Displaying 1-58 of 58 chantsFolio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
479 | 1 |
Glorificamus nomen tuum Christe rex
Glorificamus nomen tuum Christe rex saeculorum qui mirabiliter in terris et mirabilius glorificas in caelis Leonardum |
Leonardi | V | A | 1 | 207052 | 1 | Image |
479 | 2 |
Hic esse contemnes ex illis
Hic esse contemnes ex illis qui mollibus vestiuntur et in domibus regum sunt relicta aula regis Clodovei elegit abjectus esse in domo dei |
Leonardi | V | A | 2 | 207053 | 1 | Image |
479 | 3 |
Exiens ergo de terra et
Exiens ergo de terra et cognatione sua et de domo patris sui quo longius remotus a solo patrio eo factus est vicinior caelo |
Leonardi | V | A | 3 | 207054 | 3 | Image |
480 | 1 |
Laetare Gallia quae tantum virum
Laetare Gallia quae tantum virum genuisti applaude Aquitania quae hunc patronum suscepsti gaude omnis ecclesia quae currim David contra Damascum posita optinuisti |
Leonardi | V | A | 4 | 207055 | 4 | Image |
480 | 2 |
Hic est ille Leonardus qui
Hic est ille Leonardus qui miram habet potestatem solvendi ligatos et ligandi tyrannorum animos solvat ergo quaesumus et nos et in nobis liger sensus in probes |
Leonardi | V | A | 5 | 207056 | 5 | Image |
480 | 3 |
Virtutum speculum spes lapsorum via
Virtutum speculum spes lapsorum via stantum pro rege sancte chorum Leonarde tibi famulantum |
Leonardi | V | R | 603132 | 3 | Image | |
481 | 1 |
Corporis ac animae dabo na[?]
Corporis ac animae dabo na[?] pelle mala |
Leonardi | V | V | 01 | 603132a | 3S | Image |
481 | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Leonardi | V | V | 02 | 909000 | 3S | Image |
481 | 3 |
Sacra Leonardi recolentes festa beati
Sacra Leonardi recolentes festa beati nomen Christe tuum laudamus qui tibi carum in terra signis ex tollis in aethere donis cujus nos meritis a cladibus eripe cunctis |
Leonardi | V | A | M | 207057 | 1 | Image |
482 | 1 |
Mirabilem in sanctis suis adoremus
Mirabilem in sanctis suis adoremus dominum qui signis insignem mirificat Leonardum |
Leonardi | M | I | 100407 | 4 | Image | |
482 | 2 |
Beatus Leonardus in provincia Galliarum
Beatus Leonardus in provincia Galliarum claris parentibus exstitit natus |
Leonardi | M | A | 1.1 | 207058 | 1 | Image |
482 | 3 |
Nobilis in mundo claris patrum
Nobilis in mundo claris patrum natalibus sed longe nobilior in Christo beatis enituit moribus |
Leonardi | M | A | 1.2 | 207059 | 2 | Image |
483 | 1 |
Parentes ejus collaterales Clodovei regis
Parentes ejus collaterales Clodovei regis Franciae habebant in palatio primatum militiae |
Leonardi | M | A | 1.3 | 207060 | 3 | Image |
483 | 2 |
Christi confessor Leonardus nobilis in
Christi confessor Leonardus nobilis in mundo claris patrum natalibus sed longe nobilior in Christo beatus enituit moribus |
Leonardi | M | R | 1.1 | 603133 | 1 | Image |
483 | 3 |
Dilectus deo et hominibus cujus
Dilectus deo et hominibus cujus memoria in benedictione est aeterna |
Leonardi | M | V | 01 | 603133a | 1 | Image |
484 | 1 |
Expetiit et inpetravit Leonardus a
Expetiit et inpetravit Leonardus a rege ut omnes in vinculis positi quos ipse visitaret solverentur a carcere |
Leonardi | M | R | 1.2 | 603134 | 2 | Image |
484 | 2 |
Sicut a terreno rege temporaliter
Sicut a terreno rege temporaliter sic a caelesti optinuit gratiam semper |
Leonardi | M | V | 01 | 603134a | 2 | Image |
484 | 3 |
Relinquens igitur quod promittebat rex
Relinquens igitur quod promittebat rex pontificale fastigium tamquam fidelis agricola seminando verbum dei devenit aurelianum |
Leonardi | M | R | 1.3 | 603135 | 3 | Image |
485 | 1 |
Armis fidei accinctus et verbum
Armis fidei accinctus et verbum dei fideliter omnibus praedicare paratus |
Leonardi | M | V | 01 | 603135a | 3S | Image |
485 | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Leonardi | M | V | 02 | 909000 | 3S | Image |
485 | 3 |
Leonardus auditor Remigii remensis archipontificis
Leonardus auditor Remigii remensis archipontificis exstitit per quem rex Clodoveus fidem Christi suscepit |
Leonardi | M | A | 2.1 | 207061 | 4 | Image |
485 | 4 |
Qui puerum Leonardum suscepit de
Qui puerum Leonardum suscepit de sacro fonte pro carissimo nobilium parentum amore |
Leonardi | M | A | 2.2 | 207062 | 5 | Image |
486 | 1 |
Postquam evasit incrementa puerilia super
Postquam evasit incrementa puerilia super in regis ardebat desiderio terreni se subtrahens palatio |
Leonardi | M | A | 2.3 | 207063 | 6 | Image |
486 | 2 |
Divina misericordia precibus Leonardi parturienti
Divina misericordia precibus Leonardi parturienti reginae subvenit et edita quam in utero habebat prole ab omni languore libera mater exstitit |
Leonardi | M | R | 2.1 | 603136 | 4 | Image |
487 | 1 |
Statim ut sanctus egressus est
Statim ut sanctus egressus est a cubiculo egressus est quoque infans parturientis ex utero |
Leonardi | M | V | 01 | 603136a | 4 | Image |
487 | 2 |
Crescebat vehementer fama ejus bonitatis
Crescebat vehementer fama ejus bonitatis et multi aegrotantes confluebant ad eum gratia recuperande sanitatis |
Leonardi | M | R | 2.2 | 603137 | 5 | Image |
487 | 3 |
Quibus doctor salutis salutem reddebat
Quibus doctor salutis salutem reddebat et eis tam carnalem quam spiritualem escam tribuebat |
Leonardi | M | V | 01 | 603137a | 5S | Image |
488 | 1 |
Leonarde homo dei deprecor de
Leonarde homo dei deprecor de ut nos quam discedens in palatio meo mecum maneas quo usque infulam pontificalem sicut dignus es a me suscipias |
Leonardi | M | R | 2.3 | 603138 | 6 | Image |
488 | 2 |
Dixit ei arcessito rex Franciae
Dixit ei arcessito rex Franciae vir dei mecum quaeso mane |
Leonardi | M | V | 01 | 603138a | 6 | Image |
488 | 3 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Leonardi | M | V | 02 | 909000 | 6 | Image |
488 | 4 |
Expetiit et inpetravit Leonardus a
Expetiit et inpetravit Leonardus a rege ut omnes a vinculis positi vos ipse visitaret solverentur carcere |
Leonardi | M | A | 3.1 | 207064 | 7 | Image |
489 | 1 |
Sciebat enim et faciebat illud
Sciebat enim et faciebat illud evangelicum in carcere eram et venistis ad me et quod viri ex minimis meis fecistis mihi fecistis |
Leonardi | M | A | 3.2 | 207065 | 8 | Image |
489 | 2 |
Erat Leonardus clericus humilis atque
Erat Leonardus clericus humilis atque mansuetus et crescebat per tctoram Galliam fama bonitatis ejus |
Leonardi | M | A | 3.3 | 207066 | 1 | Image |
489 | 3 |
Magnificavit dominus in universo mundo
Magnificavit dominus in universo mundo nomen Leonardi et omnis quicumque invocaverit nomen ejus fideliter merebitur a vinculis et a peccatis absolvi |
Leonardi | M | R | 3.1 | 603139 | 7 | Image |
489 | 4 |
Erat Leonardus*
Erat Leonardus* |
Leonardi | R | A | 207066 | * | Image | |
489 | 5 |
Justus ut palma*
Justus ut palma* |
Leonardi | R | W | 008117 | * | Image | |
490 | 1 |
Ejus meritis te Christe deprecamur
Ejus meritis te Christe deprecamur ut a carcere mortis eripi mereamur |
Leonardi | M | V | 01 | 603139a | 7S | Image |
490 | 2 |
Orante beato viro puteus siccus
Orante beato viro puteus siccus recepit a quam in deficientem quae incolis potum praestat usque in diem praesentem |
Leonardi | M | R | 3.2 | 603140 | 8 | Image |
491 | 1 |
Jussit sanctus scrobem siccam fieri
Jussit sanctus scrobem siccam fieri quam mox replevit aqua virtus altissimi |
Leonardi | M | V | 01 | 603140a | 8S | Image |
491 | 2 |
Postquam sanctus cursum consumavit Leonardus
Postquam sanctus cursum consumavit Leonardus anima ejus recepta est in caelum ab angelis corpus traditum terrae a fidelium turbis |
Leonardi | M | R | 3.3 | 603141 | 1 | Image |
491 | 3 |
Signa per eum multa et
Signa per eum multa et magna patratur et postulata fideliter obtinentur |
Leonardi | M | V | 01 | 603141a | 1S | Image |
492 | 1 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
Leonardi | M | V | 02 | 909000 | 1S | Image |
492 | 2 |
Dissolvens nexus Leonardus carne solutus
Dissolvens nexus Leonardus carne solutus materiam carnis dat terrae cetera caelis |
Leonardi | L | A | 1 | 207067 | 1 | Image |
492 | 3 |
Omnis terra pie Christo domino
Omnis terra pie Christo domino jubilate aspectu cujus fruitur felix Leonardus |
Leonardi | L | A | 2 | 207068 | 2 | Image |
492 | 4 |
Jejunans vigilans orans vir pectorae
Jejunans vigilans orans vir pectorae constans corpus spiritui sub debat utrumque tonanti |
Leonardi | L | A | 3 | 207069 | 3 | Image |
492 | 5 |
In servo dominus in militae
In servo dominus in militae sit benedictus rex cujus regnum miles tenet omne per aevum |
Leonardi | L | A | 4 | 207070 | 4 | Image |
493 | 1 |
Dulcisonis hymnis collaudet spiritus omnis
Dulcisonis hymnis collaudet spiritus omnis regem qui sanctum sibi mirificat Leonardum |
Leonardi | L | A | 5 | 207071 | 5 | Image |
493 | 2 |
Est benedicendus deus Israel est
Est benedicendus deus Israel est benedictus qui signis decorat Leonardum laude perennat ejus nos meritis tu qui peccatare mittis respice sol oriens exalto dirige clemens |
Leonardi | L | A | B | 207072 | 6 | Image |
494 | 1 |
Exaltans humiles implens deus esurientes
Exaltans humiles implens deus esurientes extulit hunc modicum caelo magnum Leonardum implevitque bonis spernentem terrena summis ejus nos precibus salvet per saecula Christus |
Leonardi | V2 | A | 1M | 207073 | 5 | Image |
494 | 2 |
O beate Leonarde vir misericordiae
O beate Leonarde vir misericordiae o signi potens confessor o lator laetitiae prece solve nos educens de lacu miseriae et de luto faecis tractos duc ad regnum gloriae |
Leonardi | V2 | A | 2M | 207074 | ? | Image |
497 | 1 |
O Leonarde pastor bone clarum
O Leonarde pastor bone clarum sidus rutilans sacrae fidei colone labis chaos mutilans evangeliique sator mortis purgans lolium |
Leonardi | X | H | 01 | 830453 | Image | |
497 | 2 |
Infirmorum spoliator viam lucis resonans
Infirmorum spoliator viam lucis resonans captivorum liberator fidem Christi praedicans mundum vincis triumphator hosti rapis spolium |
Leonardi | X | H | 02 | 830453a | Image | |
498 | 1 |
Sancte Leonarde pro nobis dominum
Sancte Leonarde pro nobis dominum de precare ut post praesentia mercamur gaudia finis nescia beate Leonarde pro salute nostra dominum jugiter de precare |
Leonardi | X | A | 207075 | 4 | Image | |
498 | 2 |
Tua voce fortis leo mortuos
Tua voce fortis leo mortuos vivificas praedicando multos deo perditos reaedificas persequenti poenitentis abscondis vestigia |
Leonardi | X | H | 03 | 830453b | * | Image |
498 | 3 |
Pigmentalis ad medelam nardus salutifera
Pigmentalis ad medelam nardus salutifera odor suavis ad tutelam contra cuncta pestifera removendo corruptelam sacra per prodigia |
Leonardi | X | H | 04 | 830453c | * | Image |
498 | 4 |
Te rogamus pater pie Leonardi
Te rogamus pater pie Leonardi fletibus praesens sis extrema die Satanae de retibus nos absolvas et a Styge tua cum potentia |
Leonardi | X | H | 05 | 830453d | * | Image |
498 | 5 |
Vitiorum de sentina et de
Vitiorum de sentina et de mortis carcere nos eruas a ruina reis velis parcere aures precibus inclina tua pro clementia |
Leonardi | X | H | 06 | 830453e | * | Image |
498 | 6 |
Praesta pater atque nate dei
Praesta pater atque nate dei sapientia confer spiritus beate nexus et essentia trinitas in unitate ens regens viventia amen |
Leonardi | X | H | 07 | 830453f | * | Image |