Videbant omnes Stephanum*
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
O mundi domina*
Beatus venter qui te portavit Christe et beata ubera quae te lactaverunt dominum et salvatorem mundi alleluia
Regem protomartyris Stephani venite adoremus dominum Jesum Christum
Hesterna die dominus natus est in terris ut hodie Stephanus nasceretur in caelis
Qui enim corpori suo virginis praeparavit uterum ipse martyri suo aperire dignatus est caelum
Praesepis angustia Christum portavit infantem immensitas caeli Stephanum triumphantem suscepit
Stephanus autem plenus gratia et veritate faciebat signa magna in populo
Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum ejus tamquam vultum angeli stantis inter illos
Nemo poterat resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur
Hesterna die dominus natus est in terris ut Stephanus nasceretur in caelis ingressus est dominus mundum ut Stephanus ingrederetur in caelum
Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit
Stephanus autem plenus gratia et veritate faciebat signa magna et prodigia in populo
Videbant omnes Stephanum qui erant in concilio et intuebantur vultum ejus tamquam vultum angeli stantis inter illos
Ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus
Lapidaverunt Stephanum et ipse invocabat dominum dicens ne statuas illis hoc peccatum
Lapides torrentes illi dulces fuerunt ipsum sequuntur omnes animae justae
Ecce video caelos apertos et Jesum stantem a dexteris dei
Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo ille cui caeli patebunt
Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu Christe accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc ad peccatum
Positis autem genibus Stephanus orabat dicens
Impii super justum jacturam fecerunt ut eum morti traderent at ille gaudens suscepit lapides ut mereretur accipere coronam gloriae
Captabant in animam justi et sanguinem innocentem condemnabunt
Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt
Saule quid persequeris martyrem meum Stephanum ego te faciam servum meum
Impetum fecerunt unanimes in eum et ejecerunt eum extra civitatem invocantem et dicentem domine accipe spiritum meum
Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris virtutis dei
Cumque aspiceret beatus Stephanus in caelum vidit gloriam dei et ait
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus
Vidit beatus Stephanus caelos apertos vidit et introivit
Vir iste*
Pro eo ut me*
Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Jesum stantem ad dexteram patris
Lapidabant Judaei Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum
Adhaesit anima mea post te quia caro mea lapidata est pro te deus meus
Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt
Positis autem genibus clamabat voce magna dicens Stephanus domine Jesu ne statuas illis hoc peccatum
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus alleluia
Natus est nobis deus de deo*
Hesterna die dominus*
Qui enim corpori*
Praesepis angustia*
Ejicientes eum*
Jucundus homo qui miseretur in domino non commovebitur in aeternum
Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi calicem salutaris accipiam
Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa
Miserere mihi domine miserere mihi quia multum repletus sum despectione
Sustinuit anima mea in verbo domini speravit anima mea in ipso
Patefactae*
Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum
O regem caeli*
Ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes miserunt vestes suas secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus