Qui venturus est veniet et non tardabit jam non erit timor in finibus nostris
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis majestatem dei in vobis
Constantes estote videbitis auxilium domini super vos Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
Vos qui in pulvere estis expergiscimini et laudate ecce dominus veniet cum salute
De illa occulta habitatione sua egressus est filius dei descendet visitare et consolari omnes qui eum de toto corde desiderabant
Ex Sion species decoris ejus deus noster manifeste veniet
Sanctificamini filii israhel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a vobis omnem languorem
Ecce dominus veniet ut salvos nos faciat et illuminet abscondita tenebrarum
Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum alleluia
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos*
Exspectetur sicut pluvia eloquium domini et descendet sicut ros super nos deus noster
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Orietur sicut sol*
Constantes estote videbitis auxilium
Domini super vos*
Hodie scietis*
Hodie scietis quia veniet dominus
Crastina die delebitur*
Crastina erit vobis salus
Constantes estote*
Et mane videbitis gloriam ejus
Vobis autem qui timueritis dominum
Orietur sol justitiae