Audite verbum domini gentes*
A solis ortu et occasu*
Ecce nomen domini venit de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum
Dominum qui venturus est cujus virga floruit de radice Jesse venite adoremus
Hora est jam nos de somno surgere Christi sunt oculi nostri surgere ad Christum quia lux vera est fulgens in caelo
Nox praecessit dies autem appropinquabit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis sicut in die honeste ambulemus
Scientes quia hora est jam nos de somno surgere nunc autem propior est nostra salus quam cum credidimus nox praecessit dies autem appropinquabit