Juste et pie vivamus exspectantes beatam spem et adventum domini
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illis tu es qui venturus es an alium exspectamus
Veni domine et noli*
A solis ortu*
Tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis ad lumen redeunt caeci mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia
Ite dicite Joanni caeci vident et surdi audiunt claudi curantur leprosi mundantur
Dicit dominus paenitentiam agite appropinquabit enim regnum caelorum alleluia
Beatam me dicent omnes generationes quia ancillam humilem respexit deus
Consurge consurge induere fortitudine bracchium domini
Paratus esto Israel in occursum domini quoniam venit
Elevare elevare consurge Jerusalem solve vincla colli tui captiva filia Sion
Ponam in Sion salutem et in Jerusalem gloriam meam alleluia
Ponent domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt quia ecce veniet et non tardabit