Ego sum dominus deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti
Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium
Pulchriores sunt oculi ejus vino et dentes ejus lacte candidiores
Me oportet minui illum autem crescere qui post me venit ante me factus est cujus non sum dignus corrigiam calciamenti ejus solvere
Hoc est testimonium quod perhibuit Joannes
Ecce jam veniet plenitudo temporis in quo misit deus filium suum in terras natum de virgine factum sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret
Prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur
Vox clamantis*
Nascetur nobis parvulus et vocabitur deus fortis ipse sedebit super thronum David patris sui et imperabit cujus potestas super humerum ejus
Ecce advenit dominator dominus et regnum in manu ejus et potestas et imperium