Ecce dominus veniet ut salvos nos faciat et illuminet abscondita tenebrarum
Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum alleluia
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos*
Exspectetur sicut pluvia eloquium domini et descendet sicut ros super nos deus noster
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Orietur sicut sol*
Constantes estote videbitis auxilium
Domini super vos*
Hodie scietis*
Hodie scietis quia veniet dominus
Crastina die delebitur*
Crastina erit vobis salus
Constantes estote*
Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit
Rex pacificus magnificatus est cujus vultum desiderat universa terra
Magnificatus est rex pacificus super omnes reges universae terrae
Orietur sicut sol salvator mundi et descendet in uterum virginis sicut imber super gramen alleluia