Vidit beatus Stephanus caelos apertos vidit et introivit
Vir iste*
Pro eo ut me*
Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Jesum stantem ad dexteram patris
Lapidabant Judaei Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum
Adhaesit anima mea post te quia caro mea lapidata est pro te deus meus
Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt
Positis autem genibus clamabat voce magna dicens Stephanus domine Jesu ne statuas illis hoc peccatum
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus alleluia
Natus est nobis deus de deo*
Hesterna die dominus*
Qui enim corpori*
Praesepis angustia*
Ejicientes eum*
Jucundus homo qui miseretur in domino non commovebitur in aeternum