Beata es Maria quae omnium portasti creatorem saeculorum genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo
Ave Maria gratia plena dominus tecum
Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace
Quia viderunt oculi mei salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum
Simeon justus et timoratus exspectabat redemptionem Israel et spiritus dei erat in eo
Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret dominum
Accipiens Simeon puerum in manibus gratias agens benedixit dominum
Nunc dimittis domine servum tuum in pace quia viderunt oculi mei salutare tuum
Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel
Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum dicens nunc dimittis domine servum tuum in pace