Quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animas nostras et nescisti
Cum facis eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Tu autem cum oraveris intra in cubiculum et clauso hostio ora patrem tuum
Tunc invocabis et dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum
Vivo ego dicit dominus nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat
Quis scit si convertatur et ignoscat deus et relinquat post se benedictionem
-- --
Non sit vobis vanum mane surgere ante lucem quia promisit dominus coronam vigilantibus
Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis commendemus nosmetipsos in multa patientia in jejuniis multis per arma justitiae virtutis dei
In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros ut non vituperetur ministerium nostrum
Paradisi portas aperiat nobis jejunii tempus suscipiamus illud orantes et deprecantes ut in die resurrectionis cum domino gloriemur