Ecce ascendimus Jerusalem et filius hominis tradetur ut crucifigatur
Tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum
Sedere autem mecum non est meum dare vobis sed quibus paratum est a patre meo
Pater Abraham*
Fili recordare*
Malos male perdet et vineam suam locavit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
Malos male perdet et vineam suam locavit agricolis
Quaerentes eum tenere timuerunt turbas quia sicut prophetam eum habebant
Vado ad patrem meum et dicam ei pater fac me sicut unum ex mercennariis tuis
Dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date annulum in manu ejus et calceamenta in pedes ejus
Fili tu semper mecum fuisti et omnia mea tua sunt
Adoremus deum quia ipse fecit nos
Videntes Joseph a longe loquebantur mutuo fratres dicentes ecce somniator venit venite occidamus eum et videamus si prosint illi somnia sua
Cumque vidissent Joseph fratres sui quod a patre cunctis fratribus plus amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacifice loqui unde et dicebant