In tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine
Judicasti domine causam animae meae defensor vitae meae domine deus meus
Popule meus quid feci tibi aut quid molestus fui responde mihi
Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
Ego gloriam meam non quaero est qui quaerit et judicat
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum vidit et gavisus est
Tulerunt lapides Judaei ut jacerent in eum Jesus autem abscondit se et exivit de templo
Ego daemonium non habeo sed honorifico patrem meum dicit dominus
Tulerunt lapides ut jacerent in Jesum Jesus autem abscondit se et exivit de templo
Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet
Animae impiorum fremebant adversum me et gravatum est cor meum super eum
Libera me domine et pone me juxta te et cujusvis manus pugnet contra me
Sicut exaltatus est serpens in eremo ita exaltari oportet filium hominis