Videte manus meas et pedes meos quia ego ipse sum alleluia alleluia
Spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere jam credite alleluia
Isti sunt sermones quos dicebam vobis cum essem vobiscum alleluia alleluia
Obtulerunt discipuli domino partem piscis assi et favum mellis alleluia alleluia
Pax vobis ego sum alleluia nolite timere alleluia
--*
Pax vobis ego sum alleluia*
Ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et solvere septem signacula ejus alleluia alleluia alleluia
Et unus de senioribus dixit mihi ne fleveris dignus est agnus qui occisus est accipere potestatem et fortitudinem
Isti sunt agni novelli qui annuntiaverunt alleluia modo venerunt ad fontem repleti sunt claritate alleluia alleluia
Ecce praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
De ore prudentis procedet mel alleluia dulcedo mellis est lingua ejus alleluia favus distillans labia ejus alleluia alleluia
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine super mel et favum ori meo