Filiae Jerusalem venite et videte martyres cum corona qua coronavit eos dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia
Justorum animae in manu dei sunt alleluia non tanget illos tormentum mortis alleluia in pace sunt ea quae possident alleluia
Vox laetitiae in tabernaculis justorum alleluia alleluia alleluia
In tabernaculis justorum lux erit et laetitia alleluia alleluia alleluia alleluia
Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia
Justum deduxit dominus per vias rectas alleluia alleluia
Amavit eum dominus et ornavit eum alleluia alleluia
Justus autem in perpetuo vivet alleluia alleluia
Beatus vir qui inventus est sine macula alleluia et operatus est justitiam alleluia
Iste sanctus pro lege dei sui morti se tradidit non dubitavit mori alleluia alleluia
Iste cognovit justitiam alleluia et vidit mirabilia magna et exoravit altissimum et inventus est in numero sanctorum alleluia alleluia alleluia
Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine alleluia et aeternitas temporum alleluia alleluia alleluia