Pax ubi summa datur periit et mors noxque fugatur
Beata Wiborada nauci faciens mundi gaudia et cupiens offerri deo viva hostia crucis ejus praeculis sit bajula alleluia
Quae ut remota saeculo liberius serviret domino beati Magni ecclesiae contigua includitur aedicula alleluia
Hac indepta mansiuncula per jugem parsimoniam vitam in ea duxit angelicam alleluia
Ibi mundo mortua et soli deo vivida ad ultimum occiditur ab ungris perennibus post victura in gaudiis alleluia
Quam sortem habere cum caelicolis frequentibus signorum ejus declaratur miraculis alleluia
O beata Wiborada quae cum palma victoriae caelos intraveras hodie nos hujus lacrimosae vallis adhuc incolas per aevum tueri non desinas alleluia
Gloria justorum medicinaque Christe reorum jugis qui festi Wiboradam sorte beasti nos quoque da vitam post hanc captare beatam alleluia
Hoc signum crucis*
Helena desiderio plena orabat cum lacrimis dicens tu domine ostende lignum in quo salus nostra fuit suspensa alleluia