Ad omnia quae mittam te dicit dominus ibis ne timeas et quae mandavero tibi loqueris ad eos
Ne timeas a facie eorum quia ego tecum sum dicit dominus
Misit dominus manum suam et tetigit os meum et prophetam in gentibus dedit me dominus
Ecce dedi verba mea in ore tuo ecce constitui te super gentes et regna
Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nomini mei
Fuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat hic venit ut testimonium perhiberet de lumine et parare domino plebem perfectam
Erat Joannes in deserto praedicans baptismum paenitentiae
Elisabeth Zachariae magnum virum genuit Joannem Baptistam praecursorem domini qui viam domino praeparavit in eremo
Priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de ventre sanctificavi te et prophetam in gentibus dedi te
Vir dilectus a deo et ab hominibus honorificatus est