Ploremus coram domino cum Maria ut veniam mereamur cum illa
Intravit Jesus in quoddam castellum et ecce Martha soror Mariae gaudens eum excepit in domum
Soror Marthae Maria sedens secus pedes domini audiebat verbum illius
Martha satagebat circa frequens ministerium at Maria
Martha stetit et ait domine non est tibi curae quod soror mea Maria reliquit me solam ministrare
Dic ergo illi ut me adjuvet
Respondens Jesus dixit Martha Martha sollicita es erga plurima porro unum est necessarium
Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
Post habito Marthae actualis vitae labore Maria contemplativae vitae delectatur dulcedine
Dum terrenorum strepitus actuum in ea quiescunt a cogitatione